Ácta sessiónis Jovis diéí 15 Decembris 2011

Sessiónem extraórdináriam in Aulá lautissimá Templí Medí habuimus, hórá quidem solitá feré 6:00 sed ínsigní occásióne fábulæ quam grex agébat juvenum júrisperítórum «Revels», cujus Cordus est pars. Astur et Avítus cum conjugibus, necnón Cordus atque familia, et Jácóbus, adfuérunt Sáturnálibus celebrandís.

Núllus fuit magister. Á Cordó invítátí, quícum tamen tantum post fábulam colloquí potuimus, Astur atque Avítus cum conjugibus nostrís ejusque familiá, cénam amœnam habuimus inter quam multa tractávimus sed præsertim Asturis magnó omnibus gaudió náscitúrum et futúram omnibus trístem ejusdem in Austráliam profectiónem hác æstáte. Jácóbus vénit dum agitur fábula, post quam etiam cum eó atque ipsó Cordó sermónem conseruimus. Úsus linguæ Latínæ, cum adessent haud loquentés, fuit rárus.