Ácta sessiónis Jovis dieí 14 Novembris 2013 magistrá Majá

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Maja Dominicusque primi advénerunt, et postea advénit Robinus, qui paucis mensibus nobiscum convenire non potuerat.Magistrá Majá, locútí sumus prímum dé festo musicae antiquae Brightoniense, et postea de libris antiquissimis quae colligebant Robinus atque Dominicus; et post cénam légimus et commentátí sumus Corneli Nepótis Vita Alcibiadis. Quæsívimus […]