Ácta sessiónis Jovis dieí 12 Decembris 2013 magistró Jácóbó

In caupone ‘Harcourt Arms’ primum convenimus Jacobus et Maja. Diu mansimus alios fortasse exspectantes; caupona plena erat et difficile auditu erat. Alibi igitur cenavimus atque legimus fabulas quattuor a Phædro scriptas et de moralibus locuti sumus. De concepto naturae et de fortuna in fabulis etiam locuti sumus et de relationibus cum aliis fabulis Æsopi.