Ácta sessiónis Jovis diéí 13 Mártí 2014 magistrá Majá

Convénimus dié Jovis 13 Martis 2014 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénerunt primi Maja Canicusque, et postea Robinus, Dominicus atque Jacóbus. Cordus ultimó momentó propter labórem advenire non potuit et se excusávit. Dum cenámus, magistrá Majá, légimus atque discutimus caput xxviii ‘Vitae Sancti Columbæ’ in quo de […]