Ácta sessiónis Lúnæ diéí 13 Aprílis 2015 magistrá Majá

Convénimus dié Lunæ  13 Aprilis 2015 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénérunt Maja, Cordus, Jacóbus, Davidus, Timotheus, Carlotta.  Advénit quoque consodalis novus Marcus Tindo, quem læti accépimus.  Robinus, Canicus, Marcus S, Avitus antea  se excusaverant.

Majá magistrá, légimus epistolam a Desiderio Erasmo Roterodamo  scriptam de pueris Regis Henrici Septimo, et in primis de puero qui postea rex factus est Henricus Octavus. Regem puerosque regales visitaverat cum Thomá Moro.  Legimus quoque ea quae scripsit Erasmus de naturá Mori.  Sermónes ante et post cenam habebamus  vários, de nobis et de fabulá Wolf Hall nuperrimé per televisionem emissá.

Proxima sessio erit die Lunae 18 Majae, magistris Jacobo Timotheoque, de quá plura publicé et in sitú et per epistulas electronicas nuntiabuntur.

Ácta sessiónis Jovis diéí 11 Aprílis 2013

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Adfuérunt Anna, Avítus, Dawna, Jácóbus, Maja. Etiam duás novás sodálés magnó cum gaudió accépimus, Carolottam et Ráchélem, quæ in úniversitátem annó proximó ingredientur.

Magistró Jácóbó, locútí sumus inter alia dé nová Expositióne Pompejáná in Múséó Britannicó. Posteá cénávimus et dé Sermóne quíntó librí prímí Q. Horátí Flaccí collocútí sumus. Mírátí sumus, exemplí grátiá, difficultátés itineris in Sermóne dépictás: meditátí sumus aquam déterrimam, cúlínam quæ ársit, rixam inter viátórés, et návem frequentissimam. Locútí sumus quoque dé vócibus animálium et de ænigmatibus quibusdam Sermónis.