Ácta sessiónis Jovis diéí 19 Júlí 2014 magistrá Majá

Convénimus dié Jovis 19 Juli 2014 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénérunt Maja, Cordus, Jacóbus et Dominicus. Avítus se excusaverat quia necesse erat omnia parare ad migrandum. Canicus quoque se excusaverat: in Italiá erat.

Majá magistrá, dum cenámus légimus epistolas aliquas a C Plinio Secundo (Minore) scriptas de otio, de recitationibus poeticis et de ludis Circensibus. Inter nos colloquium postea habebamus de ludis Olympicis. Rogabamus quomodo optime otium nunc gerendum sit, et num Plinius, si temporibus nostris vixisset, in eisdem mansisset sententiis ac in epistulis scripsisset.

De sessione mensis Augusti dubitabamus, et credebamus nos mense Septembri sessionem proximam habitúros esse, magistro vel Canico vel Jacóbo.

Ácta sessiónis Jovis diéí 13 Mártí 2014 magistrá Majá

Convénimus dié Jovis 13 Martis 2014 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénerunt primi Maja Canicusque, et postea Robinus, Dominicus atque Jacóbus. Cordus ultimó momentó propter labórem advenire non potuit et se excusávit. Dum cenámus, magistrá Majá, légimus atque discutimus caput xxviii ‘Vitae Sancti Columbæ’ in quo de bestiá aquatíli lacús Nesiani scripsit Adamnan, et postea versús illos Libri V ‘De Rerum Naturá’ Titi Lucreti Cari in quibus Lucretius de Chimaerá Centauribusque scripsit, et in quo explicávit cur non fieri potuissent. De carmine quoque Lactanti ‘De Ave Phoenice’ paulisper collocúti sumus. Dominicus libros aliquos de dracónibus apportaverat, quos inspeximus.

Ácta sessiónis Jovis dieí 14 Novembris 2013 magistrá Majá

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Maja Dominicusque primi advénerunt, et postea advénit Robinus, qui paucis mensibus nobiscum convenire non potuerat.

Magistrá Majá, locútí sumus prímum dé festo musicae antiquae Brightoniense, et postea de libris antiquissimis quae colligebant Robinus atque Dominicus; et post cénam légimus et commentátí sumus Corneli Nepótis Vita Alcibiadis. Quæsívimus et locúti sumus dé famá; nonne similis erat Alcibiádes ac virórum ætátis nostræ dé quibus multa in diurnálibus chartís populáribus scripta sunt? Dé tempóribus Alcibiádis quoque locúti sumus, non modo dé eis quæ scripsit Aristophánes in fábula ‘Ranæ’ appelláta sed etiam de belló inter Athénienses et Lacedæmonios.

Ácta sessiónis Jovis diéí 10 Octóbris 2013

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Cordus, Dominicus et Maja jam aderant cum vénit ultimus Avítus.

Magistró Avító, locútí sumus prímum dé recentibus fériís æstívís, inter quás Dominicus dúxit uxórem; et post cénam légimus et commentátí sumus Galfredí Monumeténsis Historiæ Régum Britanniæ 6,17-7,3 (pp. 115-124), ubi Merlíní prophétia refertur. Dum á Saxonibus in Brittonés illátum geritur bellum, monentibus magís, Brittonum réx Vortigernus juvenem quærit sine patre cujus sanguinis sacrifició fundétur fortissima turris. Merlínus autem, á régiá virgine per virum somnó vísitantem generátus, docet nón sanguine suó effúsó, sed subterráneó stagnó exhaustó cónstáre posse turrim. In stagní fundó inventum írí duós dracónés: album (Saxonés significantem) et rúbeum (Brittonés). Quod portentum interpretátur Merlínus longióre prophétiá lepidó idiómate biblicó relátá.

Locútí sumus etiam dé gladió Caliburnó, dé quó paucissima tamen dícit Monumeténsis. In fíne Dominicus commendávit Dana F. Sutton, An Analytic Bibliography of On-Line Neo-Latin Texts.

Ácta sessiónis Jovis diéí 11 Júlí 2013

Convénimus in domó publicá The Duke, hórá 6:30. Adfuérunt Cordus, Dominicus, Jácóbus.

Magistró Cordó, inter cibós pótúsque colloquium líberum habuimus variís dé rébus: dé múneribus nostrís locísque unde ortí sumus; dé páginís électronicís nostrí Circulí Latíní; dé nuptiís; dé discipulís Jácóbí; in fíne dé sinápi Anglicó Americánóque Septentriónálí.

Ácta sessiónis Jovis diéí 13 Júní 2013

Sessiónem quádantenus extraórdináriam in Collégió Úniversitátis Londiniénsis habuimus, hórá quidem solitá 6:30, in aulá nóbís reservátá. Adfuérunt Avítus, Cordus, Maja, necnón novus sodális Dominicus.

Magistró Avító, cónsíderávimus linguæ Latínæ in scholís futúrum. Habendum enim Veneris dié 14 Júní in Múséó Britannicó erat colloquium «Does Latin have a future? A debate examining Latin’s place in the classroom and broader culture», quó nónúllí adfutúrí erámus; placuitque dé hác pertinentissimá ré sententiás Latíné loquentium eó própositó commúnicáre. Spectávimus ergo prímum á Majá commendátam bene nótæ societátis beneficæ «Classics for All» plénam spé pelliculam, légimusque etiam nón tam exhilarantem articulum Gáí Licoppe «Deceptus Gymnasio», Melissa 174 (2013) 1.

Omnés celebrávimus cultús classicí doctrínam in scholís Britannicis et jam passim flórére et amplius esse destinátam ut flóréret, cum vernáculó quidem sermóne adhibitó nón jam tantum Rómánórum antíquum cultum magnó émolumentó possint discipulí discere, sed etiam Græcórum, Indórum, Sínórum céterórumque omnium, quod in mundó globálizató pláné pertinet ad húmánitátem tótam amplectendam. Némó quoque putábat linguam Latínam reápse posse umquam ab Úniversitáte éliminárí, cum serventur ibi etiam multó obscúrióra studia sícut Mesopotamica vel Ægyptiaca magnó sine discrímine.

Dé linguá autem Latíná in scholís ipsís amplius servandá, dé quá ré agébátur, minus erámus certí. In scholís enim ubi doctrína linguæ Latínæ est rés nova feréque ígnóta, magis magisque postulátur; at in scholís ubi linguæ Latínæ docendæ aliquí jam sit mós atque experientia, discipulí ódérunt plérumque linguam parentésque oppugnant. Nostrá quidem sententiá doctrina linguæ Latínæ défendí solet argumentís quæ dénique persuádére nón valent, quia nón proprié ad linguam Latínam sed etiam ad plúrés aliás máteriás pertinent. Analyticam vidélicet fórmam mentis nón sólum lingua Latína potest docére, sed etiam physica vel moderna geógraphia; grammaticam nón sólum Latína, sed etiam Germánica lingua vel Russica. Cum parentibus décernendum est, nón vident cúr débeant éligere linguam mortuam ante aliás máteriás quæ eísdem prórsus facultátibus fíliós suós dónáre possunt. Vix tamen quisquam perspicere vidétur quid sit linguæ Latínæ specificum, quod jústificet præsentiam ejus in curriculó Britannicæ éducátiónis: nempe linguam Latínam nón esse tantum linguam alicujus societátis remótæ, longé præteritæ atque obsolétæ, sícut antíquorum Rómánórum, Græcórum, Ægyptiórum; sed etiam linguam quæ ad patrimonium Britannicum penitus pertinet sícut ipse Shakespeare! Eá de causá lingua Latína débet docérí multó potius quam Græca vel Ægyptiaca vel Samskrta! Quia lingua Latína neque aliæ est lingua nón alteríus gentis peregrínæ sed ipsórum nostra! Quid rérum est magis Britannicum quam fábula régis Artúrí vatisque Merlíní? Et est linguá Latíná nóbís trádita, non Anglicá! Quid magis ínsigne quam Magna Carta? Et est Latína! Quid magis Britannicum quam philosophia Baconí vel scientia Newtoní? Et sunt Latíná linguá tótó orbí propaláta! Quid magis quam ipsæ nostræ líbræ quás omnés in sinú portámus? Et habent ínscríptiónem linguá Latiná exarátam usque ad hodiernum diem! Cum linguam Latínam efficimus tantum linguam cujusdam gentis antíquæ atque á nóbís remotæ, prímam præcipuamque causam cur ea lingua mánserit in ínstitútióne usque ad nostrum tempus oblitterámus, ejusque linguæ pertinentiam reddimus inintelligibilem omnibus nostrís cívibus, nostrís discipulís eórundemque parentibus! Multi ódérunt linguam Latínam nón tantum quia nón sentiant ejus pertientiam ad altissimum maximéque genuínum patrimonium nostrum Britannicum, sed quia id quamquam ígnórantes cónátí sunt quidem discere et nón paucós post annós nihil didicérunt. Ínstitútiónem Latínam jam Refórmare cónátus est ARLT conditor WHD Rouse. Methodus dírécta quam ille propugnábat in omnibus aliís linguís optimós dedit fructús et nunc passim adhibétur. Ad linguam Latínam docendam non potuit succédere quia némó docet magistrós Latíné loquí; et quí Latíné loqui nescit, is methodum díréctam adhibére nón potest. Quæ sit optima methodus jam dúdum scímus, et hoc démónstrátum est in omnibus linguís (Latíná inclúsá); at quí eam methodum adhibeant nón ínstituere volumus. Omnés magistrí linguæ Latínæ sciunt jam omnia necessária ut Latíné volubiliter loquantur, sícut jam multí iterant, dummodo experimentum facerent. Professórés véró nón eós stimulant ut cónentur, sed omnibus dissuádent víribus! Sine methodó communicátívá, discipulí vel etiam multós post annós dé cultú quidem classicó multa, linguam véró ipsam legendam non reápse discent. Parentés ergó, ipsíque discipulí adultí factí, útilitátem ultimam illíus reí pergent nón intellegere pergentque oppugnáre linguæ Latínæ doctrínam. Hæc itaque videbantur quidem esse sententiæ nostræ.

Post duás hórás hárum déliberátiónum fínem fécimus profectíque sumus. In viá de historiá pronuntiationis sermónis Anglici linguæque in Angliá Latinæ adhúc sumus locútí. Exinde, Dominicó valé dícere débuimus. Hórá autem jam feré 9:00 popínam quandam Cypriam ingressí, júcundissimam cénam inter ulterióra colloquia de vítá studiísque nostrís tránségimus reliquí.