Ácta sessiónis Lúnæ diéí 7 Decembris 2015

Convénimus dié Lunæ 7 Decembris 2015 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30.  Advénérunt Canicus, Jacóbus, Maja, Márcus S et rursus cónsodális Anna ex Poloniá quæ Londinium vísitábat.  Advénit quoque cónsodális novus Johannes. Avítus, Cordus et Robínus anteá sé excusávérant.

Ut rogáverat Jacóbus, anteá elégerant Canicus, Maja et Márcus fábulás quásdam á Phædró scriptás, quás légimus et discussimus.

Ménse Jánuárió nón fiet sessió.  Diés sessiónum ménsium Februárií – Aprílis nóndum tabernárius confirmáre potest, sed rogávimus 8 Februárií, 7 Mártis, 11 Aprílis.  Precámur ut situm ínspiciant omnés.

Ácta sessiónis Jovis dieí 12 Decembris 2013 magistró Jácóbó

In caupone ‘Harcourt Arms’ primum convenimus Jacobus et Maja. Diu mansimus alios fortasse exspectantes; caupona plena erat et difficile auditu erat. Alibi igitur cenavimus atque legimus fabulas quattuor a Phædro scriptas et de moralibus locuti sumus. De concepto naturae et de fortuna in fabulis etiam locuti sumus et de relationibus cum aliis fabulis Æsopi.