Ácta sessiónis Jovis diéí 13 Mártí 2014 magistrá Majá

Convénimus dié Jovis 13 Martis 2014 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénerunt primi Maja Canicusque, et postea Robinus, Dominicus atque Jacóbus. Cordus ultimó momentó propter labórem advenire non potuit et se excusávit. Dum cenámus, magistrá Majá, légimus atque discutimus caput xxviii ‘Vitae Sancti Columbæ’ in quo de bestiá aquatíli lacús Nesiani scripsit Adamnan, et postea versús illos Libri V ‘De Rerum Naturá’ Titi Lucreti Cari in quibus Lucretius de Chimaerá Centauribusque scripsit, et in quo explicávit cur non fieri potuissent. De carmine quoque Lactanti ‘De Ave Phoenice’ paulisper collocúti sumus. Dominicus libros aliquos de dracónibus apportaverat, quos inspeximus.

Ácta sessiónis Jovis dieí 13 Februárí 2014 magistró Canicó

In domó publicá ‘Truckles of Pied Bull Yard’ hórá 18.30 prímum convénímus Canicus et Maja. Postea mox advénérunt Robínus et Avítus et tandem Cordus, receptáculum purgámentórum imménsum portans quod nuperrime émerat, et dé quó hilariter et jocósé locutí sumus. Dum cénámus, multís dé rébus sermónem habébámus; tandem magistró Canicó aliquid légimus ab Ovidió scriptum (Amores III, 2).

Ácta sessiónis Jovis dieí 14 Novembris 2013 magistrá Majá

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Maja Dominicusque primi advénerunt, et postea advénit Robinus, qui paucis mensibus nobiscum convenire non potuerat.

Magistrá Majá, locútí sumus prímum dé festo musicae antiquae Brightoniense, et postea de libris antiquissimis quae colligebant Robinus atque Dominicus; et post cénam légimus et commentátí sumus Corneli Nepótis Vita Alcibiadis. Quæsívimus et locúti sumus dé famá; nonne similis erat Alcibiádes ac virórum ætátis nostræ dé quibus multa in diurnálibus chartís populáribus scripta sunt? Dé tempóribus Alcibiádis quoque locúti sumus, non modo dé eis quæ scripsit Aristophánes in fábula ‘Ranæ’ appelláta sed etiam de belló inter Athénienses et Lacedæmonios.