Ácta sessiónis Lúnæ diéí 14 Septembris 2015 magistró Canicó

Convénimus dié Lunæ 14 Septembris 2015 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénérunt Maja, Canicus, Cordus, Jacóbus, Márcus T Brasiliénsis, Márcus S Ítalus. Advénerunt quoque Petrus ex Ítaliá, quí nónnumquam Londinium vísitat et duó cónsodálés noví, Anna ex Poloniá et Timotheus D, quós omnés læte accépimus. Avítus, Davidus et Robínus anteá sé excusávérant.

Canicó magistró, légimus et discussimus nónnullás M. Valerí Mártiális ‘núgás’ (sí ita dícámus) quás dé suís poematís dívulgandís scripsit.

Proxima sessió erit dié Lúnæ 12 Octóbris, magistró Marcó T, dé quá plúrá publicé et in sitú et per epistulás électronicás nuntiábuntur.

Ácta sessiónis Lúnæ diéí 10 Augustí 2015 magistrá Majá

Convénimus dié Lunæ 10 Augusti 2015 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30.  Advénérunt Maja, Cordus, Jacóbus, Avítus, Ludovicus, Marcus T Brasiliensis, Marcus S Italicus, Timotheus, Davidus.  Laete accepimus consodalem novum Danielus.  Canicus et Robinus antea se excusaverant.

Majá magistrá, dum cenámus légimus et discússimus versús aliquantulós a Catúllo Martiáleque scriptos et epitaphia ab auctóre scripta notissimo fecundissimoque ‘Anonymo’.  Collóquium quoque líberum habebamus et dies diximus sessionum aliarum hujus anni.  De magistratu sessionum egimus: volumus ut plures officia suscipiant ne tribus oneratiora fiant.  Omnibus consilium bonum visum est.  Promiserunt omnes se de re cogitaturos esse.

Proxima sessio erit die Lunae 14 Septembris, magistró (ut credimus) Canicó, de quá plura publicé et in sitú et per epistulas electronicas nuntiabuntur.

Ácta sessiónis Lúnæ diéí 13 Aprílis 2015 magistrá Majá

Convénimus dié Lunæ  13 Aprilis 2015 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénérunt Maja, Cordus, Jacóbus, Davidus, Timotheus, Carlotta.  Advénit quoque consodalis novus Marcus Tindo, quem læti accépimus.  Robinus, Canicus, Marcus S, Avitus antea  se excusaverant.

Majá magistrá, légimus epistolam a Desiderio Erasmo Roterodamo  scriptam de pueris Regis Henrici Septimo, et in primis de puero qui postea rex factus est Henricus Octavus. Regem puerosque regales visitaverat cum Thomá Moro.  Legimus quoque ea quae scripsit Erasmus de naturá Mori.  Sermónes ante et post cenam habebamus  vários, de nobis et de fabulá Wolf Hall nuperrimé per televisionem emissá.

Proxima sessio erit die Lunae 18 Majae, magistris Jacobo Timotheoque, de quá plura publicé et in sitú et per epistulas electronicas nuntiabuntur.