Ácta sessiónis Jovis diéí 13 Mártí 2014 magistrá Majá

Convénimus dié Jovis 13 Martis 2014 in domó publicó ‘Truckles of Pied Bull Yard’ in Bury Place horá 18.30. Advénerunt primi Maja Canicusque, et postea Robinus, Dominicus atque Jacóbus. Cordus ultimó momentó propter labórem advenire non potuit et se excusávit. Dum cenámus, magistrá Majá, légimus atque discutimus caput xxviii ‘Vitae Sancti Columbæ’ in quo de bestiá aquatíli lacús Nesiani scripsit Adamnan, et postea versús illos Libri V ‘De Rerum Naturá’ Titi Lucreti Cari in quibus Lucretius de Chimaerá Centauribusque scripsit, et in quo explicávit cur non fieri potuissent. De carmine quoque Lactanti ‘De Ave Phoenice’ paulisper collocúti sumus. Dominicus libros aliquos de dracónibus apportaverat, quos inspeximus.

Ácta sessiónis Jovis dieí 14 Novembris 2013 magistrá Majá

Convénimus in domó publicá The Harcourt Arms hórá 6:30. Maja Dominicusque primi advénerunt, et postea advénit Robinus, qui paucis mensibus nobiscum convenire non potuerat.

Magistrá Majá, locútí sumus prímum dé festo musicae antiquae Brightoniense, et postea de libris antiquissimis quae colligebant Robinus atque Dominicus; et post cénam légimus et commentátí sumus Corneli Nepótis Vita Alcibiadis. Quæsívimus et locúti sumus dé famá; nonne similis erat Alcibiádes ac virórum ætátis nostræ dé quibus multa in diurnálibus chartís populáribus scripta sunt? Dé tempóribus Alcibiádis quoque locúti sumus, non modo dé eis quæ scripsit Aristophánes in fábula ‘Ranæ’ appelláta sed etiam de belló inter Athénienses et Lacedæmonios.

Ácta sessiónis Mártis diéí 21 Februárí 2012

Convénimus in solitá popíná Alí-Bábá hórá 6:30. Prímí advénerant Astur et Maja, quós invénérunt deinde Jácóbus et UCL studentés trés: Francisca, quæ jam secundum ad nós veniébat, et Sara, ejus amíca, cum quibus Avítus dé CL Londiniénsí erat ólim locútus, necnón Hugo. Vénit tandem etiam Joccus noster mathématicus.

Magistró Asture, légimus nónnúlla ab opere maximí mómentí in historiá scientiæ phýsicæ, opere scílicet et Britannicó et Latínó, quod est Isaácí Newtóní Philosophiæ Nátúrális Príncipia Mathématica, nempe Axiómata síve Légés Mótús. Tria príncipia phýsicæ méchanicæ ibi déscrípta commentátí sumus. Locútí sumus quoque dé vítá Newtóní, necnón dé rébus dénique cottídiánís.